AVICENNA vel ABOLI ABISCENNE

AVICENNA vel ABOLI ABISCENNE
AVICENNA, vel ABOLI ABISCENNE
Hispaniensis Meidicus, sub Conrado II. et Henr. III. natione, ut nonnullis placet, Arabs, quem vulgares Bithyniae Regem fuisle dicunt; secundum alios vero Cordubae Princeps fuit, eminentissimi ingenii vir. Natus est in pago Balech, A. C. 992. Primus Medicinam methodice fecit, scriptis editis pluribus. Obiit A. C. 1050. aetat. 58. Leo African. de Auctoribus Arab. Scaliger, in Theopher. p. 15 Ab Averroe venenatum fuisse tradunt, verum antequam ipse periret, Averroem vicissim interfecisse. Gesnerus in Bibliotheca. Sed ex praedictis patet integri saeculi parachronismus. Averroes enim non 11. sed 12. saeculô floruit, vide ibi. Coeterum Avicennae seu Abhenaali Tomus II. qui et Canon dicitur, de Medicamentis simplicium, mineralium, plantarum, fructuum, gummium, animaliumque, ad Medicorum instantes preces, ex Hebraica lingua, ab Ath. Kirchero in Latinam translatus, una cum plantarum signis, praelum exspectat, etc. Georg. de Sepibus in Collegii romani Societatis Iesu Musaeo p. 64.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”